
Alte Universitätsstraße 19
55116 Mainz – Germany
Tel.: +49/6131 / 3 93 93 60





1597 XII 23 Zessionsvertrag von Prag (1. Zession)
Oesterreich, Siebenbürgen |
Seite 5 von 26 ![]() |
|
dum bona fide, pro aris et focis pugnat, non solicitarent pericula,
quæ veluti indigna Christiana nostra Religi-
one consultius fuerit in honorem Christianæ reipublicæ
æterno potius silentio involvere, quam ea hic coram in
medium adferre. Itaque hæc et alia similia impedimen-
ta animo suo diligenter et candide, prout prudentem,
et bene cordatum Principem decet, volvens atque re-
volvens, eaque cum ijs sedulo conferens, quæ antehac
cum Sacratissima sua Cæsarea Majestate acta et trans-
acta, atque solenni juramento vallata, sancte firmata
et stabilita fuere, cum primis vero eius optime conscius
quod alias data fide, non semel, sed sæpe et sæpius
pollicitus fuit, se potius privatum nobilem cum Chri-
stianis, reliquum vitæ suæ tempus traducturum, quam
Principem cum Turcis, amplius mansurum. Ne ergo
dum immenso in patriam amore et eius quomodolibet
conservandæ atque defendendæ studio extrema qua-
vis tentat, eo tandem miseriarum ab incomparabili
et nimia hostili vi conjiciatur, et coangustetur, ita ut
nolens volens cum summo Christiani Orbis detrimento
suoque ipsius ingenti et nullis unquam Seculis delendo
dedecore, Principatu suo exturbetur, vel ipsum aliter
cum vita simul perdere et amittere compellatur. Post
horum ut dicitur omnium Susceptam longam et mature
quoque de ijs habitam consultationem et deliberationem
Seite 5 von 26 ![]() |